Skip to content

Recovering the Image

Christian Theology | Recovery | Counseling | Missions

Menu
  • Home
  • Vision
  • About
  • Content
  • My CV
  • Partner With Us
  • Resources
  • Contact
  • Give
Menu

Latin Blog 1

Posted on December 29, 2023May 9, 2026 by Chris Gibson

The original title of my website was De Deo Uno – De Deo Trino, “the perfectly simple triune God.” A friend who helped me learn WordPress found my enthusiasm for Latin a little amusing and decided to post this blog—and its companion, the Latin 2 Blog—purely for entertainment. So please, be entertained! And if you’d like, send me your translation via the contact page; I’ll enjoy reading it.

Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt senes. Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide Abel obtulit Deo sacrificium majus quam Cain, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam adhuc defunctus loquitur. Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo: credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum, et justitiae quae per fidem est haeres est institutus. Fide qui vocatur Abraham obediit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit nesciens quo iret.

Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam stellae caeli in multitudine, et sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent de qua exierant, habebant utique tempus revertendi: nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones, ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen.

Arbitrans quod et a mortuis suscitare potest Deus: unde eum et in parabola accepit. Fide de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. Fide Jacob moriens singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. Fide Joseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt edictum regis. Fide Moyses factus grandis negavit se filium esse filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei quam temporale peccati habere gaudium, majorem divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum, non timens regis animositatem: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. Fide celebravit pascha et effusionem sanguinis, ne qui vastabat primogenita tangeret illos. Fide transierunt Mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. Fide muri Jericho ceciderunt, circuiti diebus septem. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enumerantem Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel et Prophetas, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem resurrectionem invenirent; alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo aliquid melius pro nobis providente, ut non sine nobis consummarentur.

Category: Formational Writing & Books
Tags: Bible Study, Hebrews

"Then God said, “Let Us make mankind in Our image, according to Our likeness;..."  -Gen. 1:26

TABLE OF CONTENTS

  • Bible Study & Theo-Devotion
  • Current Projects
  • Formational Writing & Books
  • Global Theological Formation
  • Lectures & Training
  • Recovery & Discipleship
  • Sermons & Teaching
Chris Gibson, Ph.D.

TAGS

  • Bible Study
  • Book Review
  • Christology
  • CPR
  • Current Projects
  • Discipleship
  • Ethné Global
  • Glory of God
  • Hebrews
  • HTI Nicaragua
  • Leadership Training
  • Missions
  • Old Testament
  • Pastoral Training
  • Recovery Ministry
  • Sermon
  • Theo-Devotion
  • Theology
Tweets by ChrisGibson_CJG
©2026 Recovering the Image