Skip to content

Recovering the Image

Christian Theology | Recovery | Counseling | Missions

Menu
  • Home
  • Vision
  • About
  • Content
  • My CV
  • Partner With Us
  • Resources
  • Contact
  • Give
Menu

Latin Blog 2

Posted on December 29, 2023May 9, 2026 by Chris Gibson

The original title of my website was De Deo Uno – De Deo Trino, “the perfectly simple triune God.” A friend who helped me learn WordPress found my enthusiasm for Latin a little amusing and decided to post this blog—and its companion, the Latin 1 Blog—purely for entertainment. So please, be entertained! And if you’d like, send me your translation via the contact page; I’ll enjoy reading it.

Si ergo quae consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas Spiritus, si quae viscera et misericordia: implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes; nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; non quae sua sunt singuli considerantes, sed et ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Itaque, carissimi mei (sicut semper obedistis, non ut in praesentia mea tantum, sed multo magis nunc in absentia mea), cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus; ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor super sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. Spero autem in Domino Jesu Timotheum cito me missurum ad vos, ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt.

Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit; omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Experimentum autem ejus nostis, quoniam sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro quae circa me sunt; confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam cito. Necessarium autem existimavi Epaphroditum, fratrem et cooperatorem meum, commilitonem autem vestrum, ad vos mittere, qui minister fuit necessitatis meae; quoniam desiderabat omnes vos, et moeror erat illi, propterea quod audieratis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem; sed Deus misertus est ejus, non solum autem ejus, sed et mei,ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut videntes eum iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio, et hujusmodi cum honore habetote; quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod ex vobis deerat ministerii erga me.

Category: Formational Writing & Books
Tags: Bible Study, Christology, Theo-Devotion

"Then God said, “Let Us make mankind in Our image, according to Our likeness;..."  -Gen. 1:26

TABLE OF CONTENTS

  • Bible Study & Theo-Devotion
  • Current Projects
  • Formational Writing & Books
  • Global Theological Formation
  • Lectures & Training
  • Recovery & Discipleship
  • Sermons & Teaching
Chris Gibson, Ph.D.

TAGS

  • Bible Study
  • Book Review
  • Christology
  • CPR
  • Current Projects
  • Discipleship
  • Ethné Global
  • Glory of God
  • Hebrews
  • HTI Nicaragua
  • Leadership Training
  • Missions
  • Old Testament
  • Pastoral Training
  • Recovery Ministry
  • Sermon
  • Theo-Devotion
  • Theology
Tweets by ChrisGibson_CJG
©2026 Recovering the Image